Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 16: Versus 26

Quid enim prodest.Ecclesia habet tempus persecutionis: habet et tempus pacis. Haec tempora designat in praeceptis. Nam tempore persecutionis ponenda est anima, et tempore pacis frangenda sunt terrena desideria.Aut quam,etc. Nec lucra, nec timor, nec aliquid aliud retrahat a salute: quiaquam commutationem dabit homo,etc.Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocaboPsal. 115.. Vel nihil terrenum pro anima perdita poterit homo dare.
(* Traductions européennes)